Ars Poetica

Horace

Horace, creator; Smart, Christopher, 1722-1771, editor

  1. carminibus venit. post hos insignis Homerus
  2. Tyrtaeusque mares animos in Martia bella
  3. versibus exacuit; dictae per carmina sortes
  4. et vitae monstrata via est et gratia regum
  5. Pieriis temptata modis ludusque repertus
  6. et longorum operum finis: ne forte pudori
  7. sit tibi Musa lyrae sollers et cantor Apollo.
  8. natura fieret laudabile carmen an arte,
  9. quaesitum est: ego nec studium sine divite vena
  10. nec rude quid prosit video ingenium: alterius sic
  11. altera poscit opem res et coniurat amice.
  12. qui studet optatam cursu contingere metam,
  13. multa tulit fecitque puer, sudavit et alsit,
  14. abstinuit venere et vino; qui Pythia cantat
  15. tibicen, didicit prius extimuitque magistrum.
  16. nunc satis est dixisse 'ego mira poemata pango;
  17. occupet extremum scabies; mihi turpe relinqui est
  18. et quod non didici sane nescire fateri'.
  19. ut praeco, ad merces turbam qui cogit emendas,
  20. adsentatores iubet ad lucrum ire poeta