Ars Poetica

Horace

Horace, creator; Smart, Christopher, 1722-1771, editor

  1. ne spissae risum tollant inpune coronae:
  2. qui nescit versus, tamen audet fingere. quidni?
  3. liber et ingenuus, praesertim census equestrem
  4. summam nummorum vitioque remotus ab omni.
  5. tu nihil invita dices faciesve Minerva:
  6. id tibi iudicium est, ea mens. siquid tamen olim
  7. scripseris, in Meti descendat iudicis auris
  8. et patris et nostras nonumque prematur in annum
  9. membranis intus positis: delere licebit,
  10. quod non edideris, nescit vox missa reverti.
  11. silvestris homines sacer interpresque Deorum
  12. caedibus et victu foedo deterruit Orpheus,
  13. dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones;
  14. dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis,
  15. saxa movere sono testudinis et prece blanda
  16. ducere quo vellet. fuit haec sapientia quondam,
  17. publica privatis secernere, sacra profanis,
  18. concubitu prohibere vago, dare iura maritis,
  19. oppida moliri, leges incidere ligno.
  20. sic honor et nomen divinis vatibus atque