Ars Poetica

Horace

Horace, creator; Smart, Christopher, 1722-1771, editor

  1. ut pictura poesis: erit quae, si propius stes,
  2. te capiat magis, et quaedam, si longius abstes;
  3. haec amat obscurum, volet haec sub luce videri,
  4. iudicis argutum quae non formidat acumen;
  5. haec placuit semel, haec deciens repetita placebit.
  6. o maior iuvenum, quamvis et voce paterna
  7. fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum
  8. tolle memor, certis medium et tolerabile rebus
  9. recte concedi: consultus iuris et actor
  10. causarum mediocris abest virtute diserti
  11. Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus,
  12. sed tamen in pretio est: mediocribus esse poetis
  13. non homines, non Di, non concessere columnae.
  14. ut gratas inter mensas symphonia discors
  15. et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver
  16. offendunt, poterat duci quia cena sine istis:
  17. sic animis natum inventumque poema iuvandis,
  18. si paulum summo decessit, vergit ad imum.
  19. ludere qui nescit, campestribus abstinet armis
  20. indoctusque pilae discive trochive quiescit,