Ars Poetica

Horace

Horace, creator; Smart, Christopher, 1722-1771, editor

  1. aut operae celeris nimium curaque carentis
  2. aut ignoratae premit artis crimine turpi.
  3. non quivis videt inmodulata poemata iudex
  4. et data Romanis venia est indigna poetis.
  5. idcircone vager scribamque licenter? an omnis
  6. visuros peccata putem mea, tutus et intra
  7. spem veniae cautus? vitavi denique culpam,
  8. non laudem merui. vos exemplaria Graeca
  9. nocturna versate manu, versate diurna.
  10. at nostri proavi Plautinos et numeros et
  11. laudavere sales, nimium patienter utrumque,
  12. ne dicam stulte, mirati, si modo ego et vos
  13. scimus inurbanum lepido seponere dicto
  14. legitimumque sonum digitis callemus et aure.
  15. ignotum tragicae genus invenisse Camenae
  16. dicitur et plaustris vexisse poemata Thespis,
  17. quae canerent agerentque peruncti faecibus ora.
  18. post hunc personae pallaeque repertor honestae
  19. Aeschylus et modicis instravit pulpita tignis
  20. et docuit magnumque loqui nitique cothurno.