Ars Poetica
Horace
Horace, creator; Smart, Christopher, 1722-1771, editor
- successit vetus his comoedia, non sine multa
- laude; sed in vitium libertas excidit et vim
- dignam lege regi: lex est accepta chorusque
- turpiter obticuit sublato iure nocendi.
- nil intemptatum nostri liquere poetae
- nec minimum meruere decus vestigia Graeca
- ausi deserere et celebrare domestica facta
- vel qui praetextas vel qui docuere togatas.
- nec virtute foret clarisve potentius armis
- quam lingua Latium, si non offenderet unum
- quemque poetarum limae labor et mora. vos, o
- Pompilius sanguis, carmen reprehendite, quod non
- multa dies et multa litura coercuit atque
- praesectum deciens non castigavit ad unguem.
- ingenium misera quia fortunatius arte
- credit et excludit sanos Helicone poetas
- Democritus, bona pars non unguis ponere curat,
- non barbam, secreta petit loca, balnea vitat.
- nanciscetur enim pretium nomenque poetae,
- si tribus Anticyris caput insanabile numquam