Ars Poetica

Horace

Horace, creator; Smart, Christopher, 1722-1771, editor

  1. speret idem, sudet multum frustraque laboret
  2. ausus idem: tantum series iuncturaque pollet,
  3. tantum de medio sumptis accedit honoris.
  4. silvis deducti caveant, me iudice, Fauni,
  5. ne velut innati triviis ac paene forenses.
  6. aut nimium teneris iuvenentur versibus umquam
  7. aut inmunda crepent ignominiosaque dicta.
  8. offenduntur enim, quibus est equus et pater et res,
  9. nec, siquid fricti ciceris probat et nucis emptor,
  10. aequis accipiunt animis donantve corona.
  11. syllaba longa brevi subiecta vocatur Iambus,
  12. pes citus: unde etiam trimetris adcrescere iussit
  13. nomen iambeis, cum senos redderet ictus,
  14. primus ad extremum similis sibi: non ita pridem,
  15. tardior ut paulo graviorque veniret ad auris,
  16. spondeos stabilis in iura paterna recepit
  17. commodus et patiens, non ut de sede secunda
  18. cederet aut quarta socialiter. hic et in Acci
  19. nobilibus trimetris adparet rarus et Enni
  20. in scaenam missos cum magno pondere versus