Ars Poetica

Horace

Horace, creator; Smart, Christopher, 1722-1771, editor

  1. navibus, aere dato qui pingitur? amphora coepit
  2. institui: currente rota cur urceus exit?
  3. denique sit quodvis, simplex dumtaxat et unum.
  4. maxima pars vatum, pater et iuvenes patre digni,
  5. decipimur specie recti: brevis esse laboro,
  6. obscurus fio; sectantem levia nervi
  7. deficiunt animique; professus grandia turget;
  8. serpit humi tutus nimium timidusque procellae:
  9. qui variare cupit rem prodigialiter unam,
  10. delphinum silvis adpingit, fluctibus aprum:
  11. in vitium ducit culpae fuga, si caret arte.
  12. Aemilium circa ludum faber imus et unguis
  13. exprimet et mollis imitabitur aere capillos,
  14. infelix operis summa, quia ponere totum
  15. nesciet: hunc ego me, si quid componere curem,
  16. non magis esse velim quam naso vivere pravo,
  17. spectandum nigris oculis nigroque capillo.
  18. sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam
  19. viribus et versate diu, quid ferre recusent,
  20. quid valeant umeri. cui lecta potenter erit res,