Ars Poetica

Horace

Horace, creator; Smart, Christopher, 1722-1771, editor

  1. nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo.
  2. ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor,
  3. ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici,
  4. pleraque differat et praesens in tempus omittat.
  5. [*](Lines 46 and 45 reordered. Print preserves natural order.)in verbis etiam tenuis cautusque serendis
  6. hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
  7. dixeris egregie, notum si callida verbum
  8. reddiderit iunctura novum. si forte necesse est
  9. indiciis monstrare recentibus abdita rerum et
  10. fingere cinctutis non exaudita Cethegis,
  11. continget dabiturque licentia sumpta pudenter,
  12. et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si
  13. Graeco fonte cadent parce detorta. quid autem
  14. Caecilio Plautoque dabit Romanus ademptum
  15. Vergilio Varioque? ego cur, adquirere pauca
  16. si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni
  17. sermonem patrium ditaverit et nova rerum
  18. nomina protulerit? licuit semperque licebit
  19. signatum praesente nota producere nomen.
  20. ut silvae foliis pronos mutantur in annos,