Ars Poetica

Horace

Horace, creator; Smart, Christopher, 1722-1771, editor

  1. Humano capiti cervicem pictor equinam
  2. iungere si velit, et varias inducere plumas,
  3. undique conlatis membris, ut turpiter atrum
  4. desinat in piscem mulier formosa superne,
  5. spectatum admissi risum teneatis, amici?
  6. credite, Pisones, isti tabulae fore librum
  7. persimilem, cuius, velut aegri somnia, vanae
  8. fingentur species, ut nec pes nec caput uni
  9. reddatur formae. 'pictoribus atque poetis
  10. quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.'
  11. scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim;
  12. sed non ut placidis coeant inmitia, non ut
  13. serpentes avibus geminentur, tigribus agni.
  14. inceptis gravibus plerumque et magna professis
  15. purpureus, late qui splendeat, unus et alter
  16. adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae
  17. et properantis aquae per amoenos ambitus agros
  18. aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus;
  19. sed nunc non erat his locus. et fortasse cupressum
  20. scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes