Ars Poetica

Horace

Horace, creator; Smart, Christopher, 1722-1771, editor

  1. quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae
  2. ipse sibi tradit spectator: non tamen intus
  3. digna geri promes in scaenam multaque tolles
  4. ex oculis, quae mox narret facundia praesens:
  5. ne pueros coram populo Medea trucidet
  6. aut humana palam coquat exta nefarius atreus
  7. aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem.
  8. quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.
  9. neve minor neu sit quinto productior actu
  10. fabula quae posci volt et spectanda reponi.
  11. nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus
  12. inciderit, nec quarta loqui persona laboret.
  13. actoris partis chorus officiumque virile
  14. defendat, neu quid medios intercinat actus
  15. quod non proposito conducat et haereat apte.
  16. ille bonis faveatque et consilietur amice
  17. et regat iratos et amet pacare tumentis,
  18. ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem
  19. iustitiam legesque et apertis otia portis,
  20. ille tegat conmissa Deosque precetur et oret,