Ars Poetica

Horace

Horace, creator; Smart, Christopher, 1722-1771, editor

  1. inberbis iuvenis, tandem custode remoto,
  2. gaudet equis canibusque et aprici gramine campi,
  3. cereus in vitium flecti, monitoribus asper,
  4. utilium tardus provisor, prodigus aeris,
  5. sublimis cupidusque et amata relinquere pernix.
  6. conversis studiis aetas animusque virilis
  7. quaerit opes et amicitias, inservit honori,
  8. conmisisse cavet quod mox mutare laboret.
  9. multa senem circumveniunt incommoda, vel quod
  10. quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti,
  11. vel quod res omnis timide gelideque ministrat,
  12. dilator, spe longus, iners avidusque futuri,
  13. difficilis, querulus, laudator temporis acti
  14. se puero, castigator censorque minorum.
  15. multa ferunt anni venientes commoda secum,
  16. multa recedentes adimunt: ne forte seniles
  17. mandentur iuveni partes pueroque viriles:
  18. semper in adiunctis aevoque morabitur aptis.
  19. aut agitur res in scaenis aut acta refertur.
  20. segnius inritant animos demissa per aurem