Ars Poetica

Horace

Horace, creator; Smart, Christopher, 1722-1771, editor

  1. ut redeat miseris, abeat fortuna superbis.
  2. tibia non, ut nunc orichalco, vincta tubaeque
  3. aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco
  4. adspirare et adesse choris erat utilis atque
  5. nondum spissa nimis complere sedilia flatu;
  6. quo sane populus numerabilis, utpote parvos,
  7. et frugi castusque verecundusque coibat.
  8. postquam coepit agros extendere victor et urbis
  9. latior amplecti murus vinoque diurno
  10. placari Genius festis inpune diebus,
  11. accessit numerisque modisque licentia maior.
  12. indoctus quid enim saperet liberque laborum
  13. rusticus urbano confusus, turpis honesto?
  14. sic priscae motumque et luxuriem addidit arti
  15. tibicen traxitque vagus per pulpita vestem;
  16. sic etiam fidibus voces crevere severis,
  17. et tulit eloquium insolitum facundia praeceps
  18. utiliumque sagax rerum et divina futuri
  19. sortilegis non discrepuit sententia Delphis.
  20. carmine qui tragico vilem certavit ob hircum,