Ars Poetica

Horace

Horace, creator; Smart, Christopher, 1722-1771, editor

  1. 'dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Troiae
  2. qui mores hominum multorum vidit et urbes.'
  3. non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem
  4. cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat,
  5. Antiphaten, Scyllamque, et cum Cyclope Charybdim;
  6. nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri
  7. nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo:
  8. semper ad eventum festinat et in medias res
  9. non secus ac notas auditorem rapit et quae
  10. desperat tractata nitescere posse relinquit
  11. atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet,
  12. primo ne medium, medio ne discrepet imum.
  13. tu, quid ego et populus mecum desideret, audi,
  14. si plausoris eges aulaea manentis et usque
  15. sessuri, donec cantor 'vos plaudite' dicat.
  16. aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores,
  17. mobilibusque decor naturis dandus et annis.
  18. reddere qui voces iam scit puer et pede certo
  19. signat humum, gestit paribus conludere et iram
  20. colligit ac ponit temere et mutatur in horas.