Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. summe munito et multarum divite rerum,
  2. clarus ob id factum donis ornatur honestis,[*]()
  3. accipit et bis dena super sestertia nummum,
  4. forte sub hoc tempus castellum evertere praetor
  5. nescio quod cupiens hortari coepit eundem
  6. verbis quae timido quoque possent addere mentem:
  7. “i, bone, quo virtus tua te vocat, i pede fausto,
  8. grandia laturus meritorum praemia, quid stas? ”
  9. post haec ille catus, quantumvis rusticus: “ibit,
  10. ibit eo, quo vis, qui zonam perdidit,” inquit.
  11. Romae nutriri mihi contigit atque doceri
  12. iratus Grais quantum nocuisset Achilles.
  13. adiecere bonae paulo plus artis Athenae,
  14. scilicet ut vellem [*]() curvo dinoscere rectum
  15. atque inter silvas Academi quaerere verum.
  16. dura sed emovere loco me tempora grato
  17. p.428
  18. civilisque rudem belli tulit aestus in arma
  19. Caesaris Augusti non responsura lacertis.
  20. unde simul primum me dimisere Philippi,[*]()
  21. decisis humilem pennis inopemque paterni