Epistulae

Horace

Horace, Satires, Epistles and Ars Poetica. Fairclough, H. Rushton (Henry Rushton), editor. London: William Heinemann Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1929.

  1. laudat venalis qui volt extrudere [*]() merces,
  2. res urget me nulla; meo sum pauper in aere.
  3. nemo hoc mangonum faceret tibi; non temere a me
  4. quivis ferret idem. semel hic cessavit et, ut fit,
  5. in scalis latuit metuens pendentis habenae:
  6. des nummos, excepta nihil te si fuga laedit [*]() :”
  7. ille ferat pretium poenae securus, opinor,
  8. prudens emisti vitiosum; dicta tibi est lex [*]():
  9. p.426
  10. insequens tamen hunc et lite moraris iniqua?
  11. dixi me pigrum proficiscenti tibi, dixi
  12. talibus officiis prope mancum, ne mea saevus
  13. iurgares ad te quod epistula nulla rediret.[*]()
  14. quid tum profeci, mecum facientia iura
  15. si tamen attemptas? quereris super hoc etiam, quod
  16. exspectata tibi non mittam carmina mendax.
  17. Luculli miles collecta viatica multis
  18. aerumnis, lassus dum noctu stertit, ad assem
  19. perdiderat: post hoc vehemens lupus, et sibi et hosti
  20. iratus pariter, ieiunis dentibus acer,
  21. praesidium regale loco deiecit, ut aiunt,