Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. auctoratus eas, an turpi clausus in arca,
  2. quo te demisit peccati conscia erilis,
  3. contractum genibus tangas caput? estne marito
  4. matronae peccantis in ambo iusta potestas,
  5. in corruptorem vel iustior? illa tamen se
  6. non habitu mutatve loco peccatve superne,
  7. cum te formidet mulier neque credat amanti.
  8. ibis sub furcam prudens dominoque furenti
  9. conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam
  10. evasti: credo, metues doctusque cavebis:
  11. quaeres, quando iterum paveas iterumque perire
  12. possis, o totiens servus. quae belua ruptis,
  13. cum semel effugit, reddit se prava catenis?
  14. “non sum moechus” ais. neque ego hercule fur, ubi vasa
  15. praetereo sapiens argentea. tolle periclum:
  16. iam vaga prosiliet frenis natura remotis.
  17. tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque
  18. tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque
  19. inposita haud umquam misera formidine privet?
  20. adde super, dictis quod non levius valeat; nam,