Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino.
  2. tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro
  3. insectere velut melior verbisque decoris
  4. obvolvas vitium?” quid, si me stultior ipso
  5. quingentis empto drachmis deprenderis? aufer
  6. me voltu terrere; manum stomachumque teneto,
  7. dum quae Crispini docuit me ianitor edo.
  8. te coniunx aliena capit, meretricula Davum:
  9. peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me
  10. natura intendit, sub clara nuda lucerna
  11. quaecumque excepit turgentis verbera caudae
  12. clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,
  13. dimittit neque famosum neque sollicitum, ne
  14. ditior aut formae melioris meiat eodem.
  15. tu cum proiectis insignibus, anulo equestri
  16. Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama,
  17. turpis odoratum caput obscurante lacerna,
  18. non es quod simulas? metuens induceris atque
  19. altercante libidinibus tremis ossa pavore.
  20. quid refert, uri virgis ferroque necari