Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. sive vicarius est, qui servo paret, uti mos
  2. vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe
  3. tu, mihi qui imperitas, aliis servis miser atque
  4. duceris ut nervis alienis mobile lignum.
  5. quisnam igitur liber? sapiens sibi qui imperiosus,
  6. quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent,
  7. responsare cupidinibus, contemnere honores
  8. fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus,
  9. externi nequid valeat per leve morari,
  10. in quem manca ruit semper fortuna. potesne
  11. ex his ut proprium quid noscere? quinque talenta
  12. poscit te mulier, vexat foribusque repulsum
  13. perfundit gelida, rursus vocat: eripe turpi
  14. colla iugo Liber, “liber sum” dic age. non quis.
  15. urget enim dominus mentem non lenis et acris
  16. subiectat lasso stimulos versatque negantem.
  17. vel cum Pausiaca torpes, insane, tabella,
  18. qui peccas minus atque ego, cum Fulvi Rutubaeque
  19. aut Pacideiani contento poplite miror
  20. proelia rubrica picta aut carbone, velut si