Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. insectere velut melior verbisque decoris
  2. obvolvas vitium?” quid, si me stultior ipso
  3. quingentis empto drachmis deprenderis? aufer
  4. me voltu terrere; manum stomachumque teneto,
  5. dum quae Crispini docuit me ianitor edo.
  6. te coniunx aliena capit, meretricula Davum:
  7. peccat uter nostrum cruce dignius? acris ubi me
  8. natura intendit, sub clara nuda lucerna
  9. quaecumque excepit turgentis verbera caudae
  10. clunibus aut agitavit equum lasciva supinum,
  11. dimittit neque famosum neque sollicitum, ne
  12. ditior aut formae melioris meiat eodem.
  13. tu cum proiectis insignibus, anulo equestri
  14. Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama,
  15. turpis odoratum caput obscurante lacerna,
  16. non es quod simulas? metuens induceris atque
  17. altercante libidinibus tremis ossa pavore.
  18. quid refert, uri virgis ferroque necari
  19. auctoratus eas, an turpi clausus in arca,
  20. quo te demisit peccati conscia erilis,