Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ‘non dices hodie, quorsum haec tam putida tendant,
  2. furcifer?’ ‘ad te, inquam.’ ‘quo pacto, pessime?’ ‘laudas
  3. fortunam et mores antiquae plebis, et idem,
  4. siquis ad illa Deus subito te agat, usque recuses,
  5. aut quia non sentis, quod clamas, rectius esse,
  6. aut quia non firmus rectum defendis et haeres
  7. nequiquam caeno cupiens evellere plantam.
  8. Romae rus optas; absentem rusticus Urbem
  9. tollis ad astra levis. si nusquam es forte vocatus
  10. ad cenam, laudas securum holus ac, velut usquam
  11. vinctus eas, ita te felicem dicis amasque,
  12. quod nusquam tibi sit potandum. iusserit ad se
  13. Maecenas serum sub lumina prima venire
  14. convivam: “nemon’ oleum fert ocius? ecquis
  15. audit?” cum magno blateras clamore fugisque.
  16. Mulvius et scurrae, tibi non referenda precati,
  17. discedunt. “etenim fateor me” dixerit ille
  18. “duci ventre levem, nasum nidore supinor,
  19. inbecillus, iners, siquid vis, adde, popino.
  20. tu cum sis quod ego et fortassis nequior, ultro