Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- contractum genibus tangas caput? estne marito
- matronae peccantis in ambo iusta potestas,
- in corruptorem vel iustior? illa tamen se
- non habitu mutatve loco peccatve superne,
- cum te formidet mulier neque credat amanti.
- ibis sub furcam prudens dominoque furenti
- conmittes rem omnem et vitam et cum corpore famam
- evasti: credo, metues doctusque cavebis:
- quaeres, quando iterum paveas iterumque perire
- possis, o totiens servus. quae belua ruptis,
- cum semel effugit, reddit se prava catenis?
- “non sum moechus” ais. neque ego hercule fur, ubi vasa
- praetereo sapiens argentea. tolle periclum:
- iam vaga prosiliet frenis natura remotis.
- tune mihi dominus, rerum imperiis hominumque
- tot tantisque minor, quem ter vindicta quaterque
- inposita haud umquam misera formidine privet?
- adde super, dictis quod non levius valeat; nam,
- sive vicarius est, qui servo paret, uti mos
- vester ait, seu conservus, tibi quid sum ego? nempe