Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ‘non est cardiacus’ Craterum dixisse putato
  2. ‘hic aeger’. recte est igitur surgetque? negabit.
  3. quod latus aut renes morbo temptentur acuto
  4. non est periurus neque sordidus: inmolet aequis
  5. hic porcum Laribus; verum ambitiosus et audax:
  6. naviget Anticyram. quid enim differt, barathrone
  7. dones quidquid habes an numquam utare paratis?
  8. Servius Oppidius Canusi duo praedia, dives
  9. antiquo censu, gnatis divisse duobus
  10. fertur et hoc moriens pueris dixisse vocatis
  11. ad lectum: ‘postquam te talos, Aule, nucesque
  12. ferre sinu laxo, donare et ludere vidi,
  13. te, Tiberi, numerare, cavis abscondere tristem,
  14. extimui, ne vos ageret vesania discors,
  15. tu Nomentanum, tu ne sequerere Cicutam.
  16. quare per Divos oratus uterque Penatis
  17. tu cave ne minuas, tu ne maius facias id
  18. quod satis esse putat pater et natura coercet.
  19. praeterea ne vos titillet gloria, iure
  20. iurando obstringam ambo: uter aedilis fueritve