Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- hanc furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis.
- pauper Opimius argenti positi intus et auri,
- qui Veientanum festis potare diebus
- Campana solitus trulla vappamque profestis,
- quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres
- iam circum loculos et clavis laetus ovansque
- curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis
- excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque
- effundi saccos nummorum, accedere pluris
- ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud:
- ‘ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.’
- ‘men’ vivo?’ ‘ut vivas igitur, vigila. hoc age.’ ‘quid vis?’
- ‘deficient inopem venae te, ni cibus atque
- ingens accedit stomacho fultura ruenti.
- tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.’
- ‘quanti emptae?’ ‘parvo.’ ‘quanti ergo?’ ‘octussibus.’ ‘eheu,
- quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?’
- quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus?
- stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus,
- continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam.