Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. vestrum praetor, is intestabilis et sacer esto.’
  2. in cicere atque faba bona tu perdasque lupinis,
  3. latus ut in circo spatiere et aeneus ut stes,
  4. nudus agris, nudus nummis, insane, paternis;
  5. scilicet ut plausus quos fert Agrippa feras tu,
  6. astuta ingenuum volpes imitata leonem?
  7. nequis humasse velit Aiacem, Atrida, vetas cur?
  8. ‘rex sum.’ nil ultra quaero plebeius. ‘et aequam
  9. rem imperito, ac sicui videor non iustus, inulto
  10. dicere quod sentit permitto.’ maxime regum,
  11. Di tibi dent capta classem redducere Troia.
  12. ergo consulere et mox respondere licebit?
  13. ‘consule.’ cur Aiax, heros ab Achille secundus,
  14. putescit, totiens servatis clarus achivis,
  15. gaudeat ut populus Priami Priamusque inhumato,
  16. per quem tot iuvenes patrio caruere sepulcro?
  17. ‘mille ovium insanus morti dedit, inclitum Ulixen
  18. et Menelaum una mecum se occidere clamans.’
  19. tu cum pro vitula statuis dulcem Aulide natam
  20. ante aras spargisque mola caput, inprobe, salsa,