GetPassage urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2.3.141-2.3.160 urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.perseus-lat2:2.3.141-2.3.160
hanc furiam, hunc aliud, iussit quod splendida bilis. pauper Opimius argenti positi intus et auri, qui Veientanum festis potare diebus Campana solitus trulla vappamque profestis, quondam lethargo grandi est oppressus, ut heres iam circum loculos et clavis laetus ovansque curreret. hunc medicus multum celer atque fidelis excitat hoc pacto: mensam poni iubet atque effundi saccos nummorum, accedere pluris ad numerandum: hominem sic erigit; addit et illud: ‘ni tua custodis, avidus iam haec auferet heres.’ ‘men’ vivo?’ ‘ut vivas igitur, vigila. hoc age.’ ‘quid vis?’ ‘deficient inopem venae te, ni cibus atque ingens accedit stomacho fultura ruenti. tu cessas? agedum sume hoc tisanarium oryzae.’ ‘quanti emptae?’ ‘parvo.’ ‘quanti ergo?’ ‘octussibus.’ ‘eheu, quid refert, morbo an furtis pereamque rapinis?’ quisnam igitur sanus? qui non stultus. quid avarus? stultus et insanus. quid, siquis non sit avarus, continuo sanus? minime. cur, Stoice? dicam.