Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. si te alio pravum detorseris. Avidienus,
  2. cui ‘Canis’ ex vero dictum cognomen adhaeret,
  3. quinquennis oleas est et silvestria corna
  4. ac nisi mutatum parcit defundere vinum et
  5. cuius odorem olei nequeas perferre, (licebit
  6. ille repotia, natalis aliosve dierum
  7. festos albatus celebret), cornu ipse bilibri
  8. caulibus instillat, veteris non parcus aceti.
  9. quali igitur victu sapiens utetur et horum
  10. utrum imitabitur? hac urget lupus, hac canis, aiunt.
  11. mundus erit, qua non offendat sordibus atque
  12. in neutram partem cultus miser. hic neque servis,
  13. Albuti senis exemplo, dum munia didit,
  14. saevus erit, nec sic ut simplex Naevius unctam
  15. convivis praebebit aquam: vitium hoc quoque magnum.
  16. accipe nunc, victus tenuis quae quantaque secum
  17. adferat. in primis valeas bene; nam variae res
  18. ut noceant homini credas, memor illius escae,
  19. quae simplex olim tibi sederit. at simul assis
  20. miscueris elixa, simul conchylia turdis,