Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. dulcia se in bilem vertent stomachoque tumultum
  2. lenta feret pitvita. vides, ut pallidus omnis
  3. cena desurgat dubia? quin corpus onustum
  4. hesternis vitiis animum quoque praegravat una
  5. atque adfigit humo divinae particulam aurae.
  6. alter ubi dicto citius curata sopori
  7. membra dedit, vegetus praescripta ad munia surgit.
  8. hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,
  9. sive diem festum rediens advexerit annus,
  10. seu recreare volet tenuatum corpus, ubique
  11. accedent anni, tractari mollius aetas
  12. imbecilla volet: tibi quidnam accedet ad istam
  13. quam puer et validus praesumis mollitiem, seu
  14. dura valetudo inciderit seu tarda senectus?
  15. rancidum aprum antiqui laudabant, non quia nasus
  16. illis nullus erat, sed, credo, hac mente, quod hospes
  17. tardius adveniens vitiatum commodius quam
  18. integrum edax dominus consumeret. hos utinam inter
  19. heroas natum tellus me prima tulisset.
  20. das aliquid famae, quae carmine gratior aurem