Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. ducit te species, video: quo pertinet ergo
  2. proceros odisse lupos? quia scilicet illis
  3. maiorem natura modum dedit, his breve pondus:
  4. ieiunus raro stomachus volgaria temnit.
  5. ‘porrectum magno magnum spectare catino
  6. vellem’ ait Harpyiis gula digna rapacibus. at vos
  7. praesentes, Austri, coquite horum obsonia. quamquam
  8. putet aper rhombusque recens, mala copia quando
  9. aegrum sollicitat stomachum, cum rapula plenus
  10. atque acidas mavolt inulas. necdum omnis abacta
  11. pauperies epulis regum: nam vilibus ovis
  12. nigrisque est oleis hodie locus. haud ita pridem
  13. Galloni praeconis erat acipensere mensa
  14. infamis. quid? tunc rhombos minus aequor alebat?
  15. tutus erat rhombus tutoque ciconia nido,
  16. donec vos auctor docuit praetorius. ergo
  17. siquis nunc mergos suavis edixerit assos,
  18. parebit pravi docilis Romana iuventus.
  19. sordidus a tenui victu distabit Ofello
  20. iudice: nam frustra vitium vitaveris illud,