Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra
- obiciet vere quisquam mihi, purus et insons,
- ut me collaudem, si et vivo carus amicis,
- causa fuit pater his; qui macro pauper agello
- noluit in Flavi ludum me mittere, magni
- quo pueri magnis e centurionibus orti
- laevo suspensi loculos tabulamque lacerto
- ibant octonos referentes Idibus aeris,
- sed puerum est ausus Romam portare docendum
- artis quas doceat quivis eques atque senator
- semet prognatos. vestem servosque sequentis,
- in magno ut populo, siqui vidisset, avita
- ex re praeberi sumptus mihi crederet illos.
- ipse mihi custos incorruptissimus omnis
- circum doctores aderat. quid multa? pudicum,
- qui primus virtutis honos, servavit ab omni
- non solum facto, verum opprobrio quoque turpi
- nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim
- si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor
- mercedes sequerer; neque ego essem questus. at hoc nunc
- laus illi debetur et a me gratia maior.
- nil me paeniteat sanum patris huius, eoque
- non, ut magna dolo factum negat esse suo pars,
- quod non ingenuos habeat clarosque parentes,
- sic me defendam. longe mea discrepat istis
- et vox et ratio. nam si natura iuberet
- a certis annis aevum remeare peractum
- atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes
- optaret sibi quisque, meis contentus honestos
- fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens
- iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod
- nollem onus haud umquam solitus portare molestum.
- nam mihi continuo maior quaerenda foret res
- atque salutandi plures, ducendus et unus
- et comes alter, uti ne solus rusve peregreve
- exirem, plures calones atque caballi
- pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto
- ire licet mulo vel si libet usque Tarentum,
- mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos.
- obiciet nemo sordis mihi, quas tibi, Tulli,
- cum Tiburte via praetorem quinque secuntur
- te pueri, lasanum portantes oenophorumque.
- hoc ego commodius quam tu, praeclare senator,
- milibus atque aliis vivo. quacumque libido est,
- incedo solus, percontor quanti holus ac far,
- fallacem Circum vespertinumque pererro
- saepe forum, adsisto divinis, inde domum me
- ad porri et ciceris refero laganique catinum;
- cena ministratur pueris tribus et lapis albus
- pocula cum cyatho duo sustinet, adstat echinus
- vilis, cum patera guttus, Campana supellex.
- deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras
- surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se
- voltum ferre negat Noviorum posse minoris.
- ad quartam iaceo; post hanc vagor aut ego lecto
- aut scripto quod me tacitum iuvet unguor olivo,
- non quo fraudatis inmundus Natta lucernis.
- ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum
- admonuit, fugio campum lusumque trigonem.
- pransus non avide, quantum interpellet inani
- ventre diem durare, domesticus otior. haec est
- vita solutorum misera ambitione gravique;
- his me consolor victurum suavius ac si
- quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.
- Proscripti Regis Rupili pus atque venenum
- hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor
- omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
- Persius hic permagna negotia dives habebat
- Clazomenis et iam litis cum Rege molestas,
- durus homo atque odio qui posset vincere Regem,
- confidens, tumidus, adeo sermonis amari,
- Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.
- ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque
- convenit — hoc etenim sunt omnes iure molesti,
- quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter
- Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem
- ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors,
- non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque
- summa fuit: duo si discordia vexet inertis
- aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi
- cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro
- muneribus missis. Bruto praetore tenente
- ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non
- conpositum melius cum Bitho Bacchius. in ius
- acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.