Satires

Horace

Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.

  1. mansuri oppidulo, quod versu dicere non est,
  2. signis perfacile est: venit vilissima rerum
  3. hic aqua, sed panis longe pulcherrimus, ultra
  4. callidus ut soleat umeris portare viator.
  5. nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna:
  6. qui locus a forti Diomede est conditus olim.
  7. flentibus hinc Varius discedit maestus amicis.
  8. inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum
  9. carpentes iter et factum corruptius imbri.
  10. postera tempestas melior, via peior ad usque
  11. Bari moenia piscosi; dein Gnatia lymphis
  12. iratis exstructa dedit risusque iocosque,
  13. dum flamma sine tura liquescere limine sacro
  14. persuadere cupit. credat Iudaeus Apella,
  15. non ego; namque Deos didici securum agere aevom
  16. nec, siquid miri faciat natura, deos id
  17. tristis ex alto caeli demittere tecto.
  18. Brundisium longae finis chartaeque viaeque est.
  1. Non quia, Maecenas, Lydorum quidquid Etruscos
  2. incoluit finis, nemo generosior est te,
  3. nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus
  4. olim qui magnis legionibus imperitarent,
  5. ut plerique solent, naso suspendis adunco
  6. ignotos, ut me libertino patre natum.
  7. cum referre negas, quali sit quisque parente
  8. natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,
  9. ante potestatem Tulli atque ignobile regnum
  10. multos saepe viros nullis maioribus ortos
  11. et vixisse probos amplis et honoribus auctos;
  12. contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus
  13. Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis
  14. non umquam pretio pluris licuisse, notante
  15. iudice quo nosti, populo, qui stultus honores
  16. saepe dat indignis et famae servit ineptus,
  17. qui stupet in titulis et imaginibus. quid oportet
  18. nos facere a volgo longe longeque remotos?
  19. namque esto: populus Laevino mallet honorem
  20. quam Decio mandare novo censorque moveret
  21. Appius, ingenuo si non essem patre natus:
  22. vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem.
  23. sed fulgente trahit constrictos gloria curru
  24. non minus ignotos generosis. quo tibi, Tulli,
  25. sumere depositum clavom fierique tribuno?
  26. invidia adcrevit, privato quae minor esset.
  27. nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus
  28. pellibus et latum demisit pectore clavom,
  29. audit continuo ‘quis homo hic est? quo patre natus?’
  30. ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi
  31. et cupiat formosus, eat quacumque, puellis
  32. iniciat curam quaerendi singula, quali
  33. sit facie, sura, quali pede, dente, capillo:
  34. sic qui promittit civis, urbem sibi curae,
  35. imperium fore et italiam, delubra Deorum,
  36. quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,
  37. omnis mortalis curare et quaerere cogit.
  38. ‘tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes
  39. deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?’
  40. ‘at Novius collega gradu post me sedet uno;
  41. namque est ille, pater quod erat meus.’ ‘hoc tibi Paulus
  42. et Messalla videris? at hic, si plostra ducenta
  43. concurrantque foro tria funera, magna sonabit,
  44. cornua quod vincatque tubas: saltem tenet hoc nos.’
  45. nunc ad me redeo libertino patre natum,
  46. quem rodunt omnes libertino patre natum,
  47. nunc, quia, Maecenas, tibi sum convictor, at olim,
  48. quod mihi pareret legio Romana tribuno.
  49. dissimile hoc illi est, quia non, ut forsit honorem
  50. iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum,
  51. praesertim cautum dignos adsumere, prava
  52. ambitione procul. felicem dicere non hoc
  53. me possim, casu quod te sortitus amicum;
  54. nulla etenim mihi te fors obtulit: optimus olim
  55. Vergilius, post hunc Varius dixere, quid essem.
  56. ut veni coram, singultim pauca locutus —
  57. infans namque pudor prohibebat plura profari —
  58. non ego me claro natum patre, non ego circum
  59. me Satureiano vectari rura caballo,
  60. sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos,
  61. pauca; abeo, et revocas nono post mense iubesque
  62. esse in amicorum numero. magnum hoc ego duco,
  63. quod placui tibi, qui turpi secernis honestum
  64. non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.
  65. atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis
  66. mendosa est natura, alioqui recta, velut si
  67. egregio inspersos reprendas corpore naevos,