Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- iracundior est paulo, minus aptus acutis
- naribus horum hominum; rideri possit eo quod
- rusticius tonso toga defluit et male laxus
- in pede calceus haeret: at est bonus, ut melior vir
- non alius quisquam, at tibi amicus, at ingenium ingens
- inculto latet hoc sub corpore. denique te ipsum
- concute, numqua tibi vitiorum inseverit olim
- natura aut etiam consuetudo mala; namque
- neglectis urenda filix innascitur agris.
- illuc praevertamur, amatorem quod amicae
- turpia decipiunt caecum vitia aut etiam ipsa haec
- delectant, veluti Balbinum polypus Agnae.
- vellem in amicitia sic erraremus et isti
- errori nomen virtus posuisset honestum.
- ac pater ut gnati, sic nos debemus amici
- siquod sit vitium non fastidire. strabonem
- appellat paetum pater, et pullum, male parvos
- sicui filius est, ut abortivus fuit olim
- Sisyphus; hunc Varum distortis cruribus, illum
- balbutit Scaurum pravis fultum male talis.
- parcius hic vivit: frugi dicatur; ineptus
- et iactantior hic paulo est: concinnus amicis
- postulat ut videatur; at est truculentior atque
- plus aequo liber: simplex fortisque habeatur;
- caldior est: acris inter numeretur. opinor,
- haec res et iungit iunctos et servat amicos.
- at nos virtutes ipsas invertimus atque
- sincerum furimus vas incrustare. probus quis
- nobiscum vivit, multum demissus homo: illi
- tardo cognomen, pingui damus. hic fugit omnis
- insidias nullique malo latus obdit apertum,
- cum genus hoc inter vitae versemur, ubi acris
- invidia atque vigent ubi crimina: pro bene sano
- ac non incauto fictum astutumque vocamus.
- simplicior quis et est, qualem me saepe libenter
- obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem
- aut tacitum inpellat quovis sermone: ‘molestus,
- communi sensu plane caret’ inquimus. eheu,
- quam temere in nosmet legem sancimus iniquam.
- nam vitiis nemo sine nascitur; optimus ille est,
- qui minimis urgetur. amicus dulcis, ut aequum est,
- cum mea conpenset vitiis bona, pluribus hisce,
- si modo plura mihi bona sunt, inclinet, amari
- si volet: hac lege in trutina ponetur eadem.
- qui, ne tuberibus propriis offendat amicum,
- postulat, ignoscet verrucis illius: aequum est
- peccatis veniam poscentem reddere rursus.
- denique, quatenus excidi penitus vitium irae,
- cetera item nequeunt stultis haerentia, cur non
- ponderibus modulisque suis ratio utitur ac res
- ut quaeque est, ita suppliciis delicta coercet?
- siquis eum servum, patinam qui tollere iussus
- semesos piscis tepidumque ligurrierit ius,
- in cruce suffigat, Labeone insanior inter
- sanos dicatur. quanto hoc furiosius atque
- maius peccatum est: paulum deliquit amicus,
- quod nisi concedas, habeare insuavis: acerbus
- odisti et fugis ut Drusonem debitor aeris,
- qui nisi, cum tristes misero venere Kalendae,
- mercedem aut nummos unde unde extricat, amaras
- porrecto iugulo historias captivus ut audit.
- conminxit lectum potus mensave catillum
- Evandri manibus tritum deiecit: ob hanc rem,
- aut positum ante mea quia pullum in parte catini
- sustulit esuriens, minus hoc iucundus amicus
- sit mihi? quid faciam, si furtum fecerit aut si
- prodiderit conmissa fide sponsumve negarit?
- quis paria esse fere placuit peccata, laborant,
- cum ventum ad verum est: sensus moresque repugnant
- atque ipsa utilitas, iusti prope mater et aequi.
- cum prorepserunt primis animalia terris,
- mutum et turpe pecus, glandem atque cubilia propter
- unguibus et pugnis, dein fustibus atque ita porro
- pugnabant armis, quae post fabricaverat usus,
- donec verba, quibus voces sensusque notarent,
- nominaque invenere; dehinc absistere bello,
- oppida coeperunt munire et ponere leges,
- ne quis fur esset neu latro neu quis adulter.
- nam fuit ante Helenam cunnus taeterrima belli
- causa, sed ignotis perierunt mortibus illi,
- quos Venerem incertam rapientis more ferarum
- viribus editior caedebat ut in grege taurus.
- iura inventa metu iniusti fateare necesse est,
- tempora si fastosque velis evolvere mundi.
- nec Natura potest iusto secernere iniquum,
- dividit ut bona diversis, fugienda petendis,