Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- nil referre putas? quare, ne paeniteat te,
- desine matronas sectarier, unde laboris
- plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus.
- nec magis huic, inter niveos viridisque lapillos
- sit licet, hoc, Cerinthe, tuum tenerum est femur aut crus
- rectius, atque etiam melius persaepe togatae.
- adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte
- quod venale habet ostendit nec, siquid honesti est,
- iactat habetque palam, quaerit, quo turpia celet.
- regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos
- inspiciunt, ne si facies, ut saepe, decora
- molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem,
- quod pulcrae clunes, breve quod caput, ardua cervix.
- hoc illi recte: ne corporis optima Lyncei
- contemplere oculis, Hypsaea caecior illa,
- quae mala sunt, spectes. ‘o crus, o bracchia.’ verum
- depygis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.
- matronae praeter faciem nil cernere possis,
- cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
- si interdicta petes, vallo circumdata — nam te
- hoc facit insanum — , multae tibi tum officient res,
- custodes, lectica, ciniflones, parasitae,
- ad talos stola demissa et circumdata palla,
- plurima, quae invideant pure adparere tibi rem.
- altera, nil obstat: cois tibi paene videre est
- ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;
- metiri possis oculo latus. an tibi mavis
- insidias fieri pretiumque avellier ante
- quam mercem ostendi? leporem venator ut alta
- in nive sectetur, positum sic tangere nolit,
- cantat et adponit ‘meus est amor huic similis; nam
- transvolat in medio posita et fugientia captat.’
- hiscine versiculis speras tibi posse dolores
- atque aestus curasque gravis e pectore pelli?
- nonne, cupidinibus statuat natura modum quem,
- quid latura sibi, quid sit dolitura negatum,
- quaerere plus prodest et inane abscindere soldo?
- num, tibi cum faucis urit sitis, aurea quaeris
- pocula? num esuriens fastidis omnia praeter
- pavonem rhombumque? tument tibi cum inguina, num, si
- ancilla aut verna est praesto puer, impetus in quem
- continuo fiat. malis tentigine rumpi?
- non ego; namque parabilem amo Venerem facilemque.
- illam ‘post paulo’ ‘sed pluris’ ‘si exierit vir’
- gallis, hanc Philodemus ait sibi, quae neque magno
- stet pretio neque cunctetur cum est iussa venire.
- candida rectaque sit, munda hactenus, ut neque longa
- nec magis alba velit quam dat natura videri.
- haec ubi supposuit dextro corpus mihi laevom,
- Ilia et Egeria est; do nomen quodlibet illi.
- nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat,
- ianua frangatur, latret canis, undique magno
- pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto
- desiliat mulier, miseram se conscia clamet,
- cruribus haec metuat, doti deprensa, egomet mi.
- discincta tunica fugiendum est et pede nudo,
- ne nummi pereant aut puga aut denique fama.
- deprendi miserum est: Fabio vel iudice vincam.
- Omnibus hoc vitium est cantoribus, inter amicos
- ut numquam inducant animum cantare rogati,
- iniussi numquam desistant. sardus habebat
- ille Tigellius hoc. Caesar, qui cogere posset,
- si peteret per amicitiam patris atque suam, non
- quicquam proficeret; si conlibuisset, ab ovo
- usque ad mala citaret ‘Io Bacchae’ modo summa
- voce, modo hac, resonat quae chordis quattuor ima.
- nil aequale homini fuit illi: saepe velut qui
- currebat fugiens hostem, persaepe velut qui
- Iunonis sacra ferret; habebat saepe ducentos,
- saepe decem servos; modo reges atque tetrarchas,
- omnia magna loquens, modo ‘sit mihi mensa tripes et
- concha salis puri et toga, quae defendere frigus
- quamvis crassa queat.’ deciens centena dedisses
- huic parco, paucis contento, quinque diebus
- nil erat in loculis; noctes vigilabat ad ipsum
- mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam
- sic inpar sibi. nunc aliquis dicat mihi ‘quid tu?
- nullane habes vitia?’ immo alia et fortasse minora.
- Maenius absentem Novium cum carperet, ‘heus tu’
- quidam ait ‘ignoras te an ut ignotum dare nobis
- verba putas?’ ‘egomet mi ignosco’ Maenius inquit.
- stultus et inprobus hic amor est dignusque notari.
- cum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,
- cur in amicorum vitiis tam cernis acutum
- quam aut aquila aut serpens Epidaurius? at tibi contra
- evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.