Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- nec vincet ratio hoc, tantundem ut peccet idemque,
- qui teneros caules alieni fregerit horti
- et qui nocturnus sacra Divum legerit. adsit
- regula, peccatis quae poenas inroget aequas,
- ne scutica dignum horribili sectere flagello.
- nam ut ferula caedas meritum maiora subire
- verbera, non vereor, cum dicas esse paris res
- furta latrociniis et magnis parva mineris
- falce recisurum simili te, si tibi regnum
- permittant homines. si dives, qui sapiens est,
- et sutor bonus et solus formosus et est rex,
- cur optas quod habes? ‘non nosti, quid pater’ inquit
- ‘Chrysippus dicat: sapiens crepidas sibi numquam
- nec soleas fecit; sutor tamen est sapiens.’ qui?
- ‘ut quamvis tacet Hermogenes, cantor tamen atque
- optumus est modulator; ut Alfenus vafer omni
- abiecto instrumento artis clausaque taberna
- sutor erat: sapiens operis sic optimus omnis
- est opifex, solus sic rex.’ vellunt tibi barbam
- lascivi pueri, quos tu nisi fuste coerces,
- urgeris turba circum te stante miserque
- rumperis et latras, magnorum maxime regum.
- ne longum faciam: dum tu quadrante lavatum
- rex ibis neque te quisquam stipator ineptum
- praeter Crispinum sectabitur, et mihi dulces
- ignoscent, siquid peccaro stultus, amici
- inque vicem illorum patiar delicta libenter
- privatusque magis vivam te rege beatus.
- Eupolis atque Cratinus Aristophanesque poetae
- atque alii, quorum comoedia prisca virorum est,
- siquis erat dignus describi, quod malus ac fur,
- quod moechus foret aut sicarius aut alioqui
- famosus, multa cum libertate notabant.
- hinc omnis pendet Lucilius, hosce secutus,
- mutatis tantum pedibus numerisque, facetus,
- emunctae naris, durus conponere versus.
- nam fuit hoc vitiosus: in hora saepe ducentos,
- ut magnum, versus dictabat stans pede in uno;
- cum flueret lutulentus, erat quod tollere velles;
- garrulus atque piger scribendi ferre laborem,
- scribendi recte: nam ut multum, nil moror. ecce,
- Crispinus minimo me provocat ‘accipe, si vis,
- accipe iam tabulas; detur nobis locus, hora,
- custodes; videamus, uter plus scribere possit.’
- di bene fecerunt, inopis me quodque pusilli
- finxerunt animi, raro et perpauca loquentis;
- at tu conclusas hircinis follibus auras
- usque laborantis, dum ferrum molliat ignis,
- ut mavis, imitare. beatus Fannius ultro
- delatis capsis et imagine, cum mea nemo
- scripta legat, volgo recitare timentis ob hanc rem,
- quod sunt quos genus hoc minime iuvat, utpote pluris
- culpari dignos. quemvis media elige turba:
- aut ob avaritiam aut misera ambitione laborat.
- hic nuptarum insanit amoribus, hic puerorum:
- hunc capit argenti splendor; stupet Albius aere;
- hic mutat merces surgente a sole ad eum, quo
- vespertina tepet regio, quin per mala praeceps
- fertur uti pulvis collectus turbine, nequid
- summa deperdat metuens aut ampliet ut rem.
- omnes hi metuunt versus, odere poetas.
- ‘faenum habet in cornu, longe fuge; dummodo risum
- excutiat sibi, non hic cuiquam parcet amico
- et quodcumque semel chartis inleverit, omnis
- gestiet a furno redeuntis scire lacuque
- et pueros et anus.’ agedum pauca accipe contra.
- primum ego me illorum, dederim quibus esse poetis,
- excerpam numero: neque enim concludere versum
- dixeris esse satis neque, siqui scribat uti nos
- sermoni propiora, putes hunc esse poetam.
- ingenium cui sit, cui mens divinior atque os
- magna sonaturum, des nominis huius honorem.
- idcirco quidam comoedia necne poema
- esset, quaesivere, quod acer spiritus ac vis
- nec verbis nec rebus inest, nisi quod pede certo
- differt sermoni, sermo merus. ‘at pater ardens
- saevit, quod meretrice nepos insanus amica
- filius uxorem grandi cum dote recuset,
- ebrius et, magnum quod dedecus, ambulet ante
- noctem cum facibus.’ numquid Pomponius istis
- audiret leviora, pater si viveret? ergo
- non satis est puris versum perscribere verbis,
- quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem
- quo personatus pacto pater. his, ego quae nunc,
- olim quae scripsit Lucilius, eripias si