Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- turbae conparet, hunc atque hunc superare laboret.
- sic festinanti semper locupletior obstat,
- ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,
- instat equis auriga suos vincentibus, illum
- praeteritum temnens extremos inter euntem.
- inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
- dicat et exacto contentus tempore vita
- cedat uti conviva satur, reperire queamus.
- iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi
- conpilasse putes, verbum non amplius addam.
- Ambubaiarum collegia, pharmacopolae,
- mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne
- maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli.
- quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse
- dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
- frigus quo duramque famem propellere possit.
- hunc si perconteris, avi cur atque parentis
- praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
- omnia conductis coemens obsonia nummis,
- sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,
- respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis.
- Fufidius vappae famam timet ac nebulonis
- dives agris, dives positis in fenore nummis:
- quinas hic capiti mercedes exsecat atque
- quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;
- nomina sectatur modo sumpta veste virili
- sub patribus duris tironum. ‘maxime’ quis non
- ‘Iuppiter’ exclamat simul atque audivit? ‘at in se
- pro quaestu sumptum facit hic?’ vix credere possis,
- quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti
- fabula quem miserum gnato vixisse fugato
- inducit, non se peius cruciaverit atque hic.
- siquis nunc quaerat ‘quo res haec pertinet?’ illuc:
- dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
- Maltinus tunicis demissis ambulat, est qui
- inguen ad obscaenum subductis usque; facetus
- pastillos Rufillus olet, Gorgonius hircum:
- nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas
- quarum subsuta talos tegat instita veste,
- contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem.
- quidam notus homo cum exiret fornice, ‘macte
- virtute esto’ inquit sententia dia Catonis;
- ‘nam simul ac venas inflavit taetra libido,
- huc iuvenes aequom est descendere, non alienas
- permolere uxores.’ ‘nolim laudarier’ inquit
- ‘sic me’ mirator cunni Cupiennius albi.
- audire est operae pretium, procedere recte
- qui moechis non voltis, ut omni parte laborent
- utque illis multo corrupta dolore voluptas
- atque haec rara cadat dura inter saepe pericla.
- hic se praecipitem tecto dedit, ille flagellis
- ad mortem caesus, fugiens hic decidit acrem
- praedonum in turbam, dedit hic pro corpore nummos,
- hunc perminxerunt calones; quin etiam illud
- accidit, ut cuidam testis caudamque salacem
- demeterent ferro. ‘iure’ omnes: Galba negabat.
- tutior at quanto merx est in classe secunda,
- libertinarum dico — Sallustius in quas
- non minus insanit quam qui moechatur. at hic si,
- qua res, qua ratio suaderet quaque modeste
- munifico esse licet, vellet bonus atque benignus
- esse, daret quantum satis esset nec sibi damno
- dedecorique foret. verum hoc se amplectitur uno,
- hoc amat et laudat: ‘matronam nullam ego tango’,
- ut quondam Marsaeus, amator Originis ille,
- qui patrium mimae donat fundumque laremque,
- ‘nil fuerit mi’ inquit ‘cum uxoribus umquam alienis.’
- verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde
- fama malum gravius quam res trahit. an tibi abunde
- personam satis est, non illud, quidquid ubique
- officit, evitare? bonam deperdere famam,
- rem patris oblimare malum est ubicumque. quid inter-
- est in matrona, ancilla peccesne togata?
- Villius in Fausta, Sullae gener, hoc miser uno
- nomine deceptus, poenas dedit usque superque
- quam satis est, pugnis caesus ferroque petitus,
- exclusus fore, cum Longarenus foret intus.
- huic si muttonis verbis mala tanta videnti
- diceret haec animus ‘quid vis tibi? numquid ego a te
- magno prognatum deposco consule cunnum
- velatumque stola, mea cum conferbuit ira?’
- quid responderet? ‘magno patre nata puella est.’
- at quanto meliora monet pugnantiaque istis
- dives opis natura suae, tu si modo recte
- dispensare velis ac non fugienda petendis
- inmiscere. tuo vitio rerumne labores,