Satires
Horace
Horace. The Works of Horace. Vol. II. Smart, Christopher, editor. Philadelphia: J. Whetham, 1836.
- doctores, elementa velint ut discere prima —
- sed tamen amoto quaeramus seria ludo:
- ille gravem duro terram qui vertit aratro,
- perfidus hic caupo, miles nautaeque, per omne
- audaces mare qui currunt, hac mente laborem
- sese ferre, senes ut in otia tuta recedant,
- aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut
- parvola—nam exemplo est—magni formica laboris
- ore trahit quodcumque potest atque addit acervo
- quem struit, haud ignara ac non incauta futuri.
- quae, simul inversum contristat Aquarius annum,
- non usquam prorepit et illis utitur ante
- quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus
- demoveat lucro neque hiems, ignis mare ferrum,
- nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.
- quid iuvat inmensum te argenti pondus et auri
- furtim defossa timidum deponere terra?
- quod, si conminuas, vilem redigatur ad assem?
- at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus?
- milia frumenti tua triverit area centum:
- non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut, si
- reticulum panis venalis inter onusto
- forte vehas umero, nihilo plus accipias quam
- qui nil portarit. vel dic quid referat intra
- naturae finis viventi, iugera centum an
- mille aret? ‘at suave est ex magno tollere acervo.’
- dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas,
- cur tua plus laudes cumeris granaria nostris?
- ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna
- vel cyatho ac dicas ‘magno de flumine mallem
- quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.’ eo fit,
- plenior ut siquos delectet copia iusto,
- cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer.
- at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo
- turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis.
- at bona pars hominum decepta cupidine falso
- ‘nil satis est’, inquit, ‘quia tanti quantum habeas sis’:
- quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter
- quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis
- sordidus ac dives, populi contemnere voces
- sic solitus: ‘populus me sibilat, at mihi plaudo
- ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.’
- Tantalus a labris sitiens fugientia captat
- flumina — quid rides? mutato nomine de te
- fabula narratur: congestis undique saccis
- indormis inhians et tamquam parcere sacris
- cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis.
- nescis, quo valeat nummus, quem praebeat usum?
- panis ematur, holus, vini sextarius, adde
- quis humana sibi doleat natura negatis.
- an vigilare metu exanimem, noctesque diesque
- formidare malos fures, incendia, servos,
- ne te conpilent fugientes, hoc iuvat? horum
- semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
- at si condoluit temptatum frigore corpus
- aut alius casus lecto te adflixit, habes qui
- adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
- suscitet ac reddat gnatis carisque propinquis?
- non uxor salvum te volt, non filius; omnes
- vicini oderunt, noti, pueri atque puellae.
- miraris, cum tu argento post omnia ponas,
- si nemo praestet, quem non merearis, amorem?
- at si cognatos nullo natura labore
- quos tibi dat, retinere velis, servareque amicos,
- infelix operam perdas, ut siquis asellum
- in campo doceat parentem currere frenis.
- denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,
- pauperiem metuas minus et finire laborem
- incipias, parto quod avebas, ne facias quod
- Umidius quidam; non longa est fabula: dives
- ut metiretur nummos, ita sordidus, ut se
- non umquam servo melius vestiret, ad usque
- supremum tempus, ne se penuria victus
- opprimeret, metuebat. at hunc liberta securi
- divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
- ‘quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic
- ut Nomentanus?’ pergis pugnantia secum
- frontibus adversis conponere: non ego avarum
- cum veto te, fieri vappam iubeo ac nebulonem:
- est inter Tanain quiddam socerumque Viselli:
- est modus in rebus, sunt certi denique fines,
- quos ultra citraque nequit consistere rectum.
- illuc, unde abii, redeo, qui nemo, ut avarus,
- se probet ac potius laudet diversa sequentis,
- quodque aliena capella gerat distentius uber,
- tabescat neque se maiori pauperiorum