Epodi

Horace

Horace. Q. Horati Flacci Carmina. Vollmer, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1912.

  1. Rogare longo putidam te saeculo,
  2. viris quid enervet meas,
  3. cum sit tibi dens ater et rugis vetus
  4. frontem senectus exaret
  5. hietque turpis inter aridas natis
  6. podex velut crudae bovis.
  7. sed incitat me pectus et mammae putres
  8. equina quales ubera
  9. venterque mollis et femur tumentibus
  10. exile suris additum.
  11. esto beata, funus atque imagines
  12. ducant triumphales tuom
  13. nec sit marita, quae rotundioribus
  14. onusta bacis ambulet.
  15. quid? quod libelli Stoici inter Sericos
  16. iacere pulvillos amant,
  17. inlitterati num minus nervi rigent
  18. minusve languet fascinum?
  19. quod ut superbo provoces ab inguine,
  20. ore adlaborandum est tibi.