Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. Quo, quo scelesti ruitis? aut cur dexteris
  2. aptantur enses conditi?
  3. parumne campis atque Neptuno super
  4. fusum est Latini sanguinis,
  5. non ut superbas invidae Karthaginis
  6. Romanus arces ureret,
  7. intactus aut Britannus ut descenderet
  8. sacra catenatus via,
  9. sed ut Secundum vota Parthorum sua
  10. Vrbs haec periret dextera?
  11. neque hic lupis mos nec fuit leonibus
  12. umquam nisi in dispar feris.
  13. furorne caecos an rapit vis acrior
  14. an culpa? responsum date.
  15. tacent et albus ora pallor inficit
  16. mentesque perculsae Stupent.
  17. sic est: acerba fata Romanos agunt
  18. scelusque fraternae necis,
  19. ut inmerentis fluxit in terram Remi
  20. sacer nepotibus cruor.