Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. Quando repositum Caecubum ad festas dapes
  2. victore laetus Caesare
  3. tecum sub alta—sic Iovi gratum—domo,
  4. beate Maecenas, bibam
  5. sonante mixtum tibiis carmen lyra,
  6. hac Dorium, illis barbarum?
  7. ut nuper, actus cum freto Neptunius
  8. dux fugit ustis navibus
  9. minatus Vrbi vincla, quae detraxerat
  10. servis amicus perfidis.
  11. Romanus eheu—posteri negabitis—
  12. emancipatus feminae
  13. fert vallum et arma miles et spadonibus
  14. servire rugosis potest
  15. interque signa turpe militaria
  16. sol adspicit conopium.
  17. ad hunc frementis verterunt bis mille equos
  18. Galli canentes Caesarem
  19. hostiliumque navium portu latent
  20. puppes sinistrorsum citae.