Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. qua muneretur te, Priape, et te, pater
  2. Silvane, tutor finium.
  3. libet iacere modo sub antiqua ilice,
  4. modo in tenaci gramine:
  5. labuntur altis interim ripis aquae,
  6. queruntur in Silvis aves
  7. frondesque lymphis obstrepunt manantibus,
  8. somnos quod invitet levis.
  9. at cum tonantis annus hibernus Iovis
  10. imbris nivisque conparat,
  11. aut trudit acris hinc et hinc multa cane
  12. apros in obstantis plagas
  13. aut amite levi rara tendit retia
  14. turdis edacibus dolos
  15. pavidumque leporem et advenam laqueo gruem
  16. iucunda captat praemia.
  17. quis non malarum quas amor curas habet
  18. haec inter obliviscitur?
  19. quodsi pudica mulier in partem iuvet
  20. domum atque dulcis liberos,