Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. Sabina qualis aut perusta Solibus
  2. pernicis uxor Apuli,
  3. sacrum vetustis exstruat lignis focum
  4. lassi Sub adventum viri
  5. claudensque textis cratibus laetum pecus
  6. distenta siccet ubera
  7. et horna dulci vina promens dolio
  8. dapes inemptas adparet:
  9. non me Lucrina iuverint conchylia
  10. magisve rhombus aut scari,
  11. siquos Eois intonata fluctibus
  12. hiems ad hoc vertat mare,
  13. non Afra avis descendat in ventrem meum,
  14. non attagen Ionicus
  15. iucundior quam lecta de pinguissimis
  16. oliva ramis arborum
  17. aut herba lapathi prata amantis et gravi
  18. malvae salubres corpori
  19. vel agna festis caesa Terminalibus
  20. vel haedus ereptus lupo.