Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. “Beatus ille qui procul negotiis,
  2. ut prisca gens mortalium,
  3. paterna rura bubus exercet suis
  4. solutus omni faenore
  5. neque excitatur classico miles truci
  6. neque horret iratum mare
  7. forumque vitat et superba civium
  8. potentiorum limina.
  9. ergo aut adulta vitium propagine
  10. altas maritat populos
  11. aut in reducta valle mugientium
  12. prospectat errantis greges
  13. inutilisque falce ramos amputans
  14. feliciores inserit
  15. aut pressa puris mella condit amphoris
  16. aut tondet infirmas ovis.
  17. vel cum decorum mitibus pomis caput
  18. Autumnus agris extulit,
  19. ut gaudet insitiva decerpens pira
  20. certantem et uvam purpurae,