Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. perambulabis astra sidus aureum.”
  2. infamis Helenae Castor offensus vice
  3. fraterque magni Castoris, victi prece,
  4. adempta vati reddidere lumina:
  5. et tu, potes nam, solve me dementia,
  6. o nec paternis obsoleta sordibus
  7. neque in sepulcris pauperum prudens anus
  8. novendialis dissipare pulveres.
  9. tibi hospitale pectus et purae manus
  10. tuosque venter Pactumeius et tuo
  11. cruore rubros obstetrix pannos lavit,
  12. utcumque fortis exsilis puerpera.”
  13. “quid obseratis auribus fundis preces?
  14. non saxa nudis surdiora navitis
  15. Neptunus alto tundit hibernus salo.
  16. inultus ut tu riseris Cotytia
  17. volgata, sacrum liberi Cupidinis,
  18. et Esquilini pontifex venefici
  19. inpune ut Vrbem nomine inpleris meo?
  20. quid proderat ditasse Paelignas anus