Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. fugit iuventas et verecundus color
  2. reliquit ossa pelle amicta lurida,
  3. tuis capillus albus est odoribus,
  4. nullum a labore me reclinat otium;
  5. urget diem nox et dies noctem neque est
  6. levare tenta spiritu praecordia.
  7. ergo negatum vincor ut credam miser,
  8. Sabella pectus increpare carmina
  9. caputque Marsa dissilire nenia.
  10. quid amplius vis? o mare et terra, ardeo,
  11. quantum neque atro delibutus Hercules
  12. Nessi cruore nec Sicana fervida
  13. virens in Aetna flamma; tu, donec cinis
  14. iniuriosis aridus ventis ferar,
  15. cales venenis officina Colchicis.
  16. quae finis aut quod me manet stipendium?
  17. effare; iussas cum fide poenas luam,
  18. paratus expiare, seu poposceris
  19. centum iuvencos sive mendaci lyra
  20. voles sonare: “tu pudica, tu proba