Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. velociusve miscuisse toxicum?
  2. sed tardiora fata te votis manent:
  3. ingrata misero vita ducenda est in hoc,
  4. novis ut usque suppetas laboribus.
  5. optat quietem Pelopis infidi pater,
  6. egens benignae Tantalus semper dapis,
  7. optat Prometheus obligatus aliti,
  8. optat supremo collocare Sisyphus
  9. in monte saxum; sed vetant leges Iovis.
  10. voles modo altis desilire turribus,
  11. frustraque vincla gutturi innectes tuo
  12. modo ense pectus Norico recludere
  13. fastidiosa tristis aegrimonia.
  14. vectabor umeris tunc ego inimicis eques
  15. meaeque terra cedet insolentiae.
  16. an quae movere cereas imagines,
  17. ut ipse nosti curiosus, et polo
  18. deripere lunam vocibus possim meis,
  19. possim crematos excitare mortuos
  20. desiderique temperare pocula,