Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. ire, pedes quocumque ferent, quocumque per undas
  2. Notus vocabit aut protervos Africus.
  3. sic placet? an melius quis habet suadere? Secunda
  4. ratem occupare quid moramur alite?
  5. sed iuremus in haec: “simul imis saxa renarint
  6. vadis levata, ne redire sit nefas;
  7. neu conversa domum pigeat dare lintea, quando
  8. Padus Matina laverit cacumina,
  9. in mare seu celsus procurrerit Appenninus
  10. novaque monstra iunxerit libidine
  11. mirus amor, iuvet ut tigris subsidere cervis,
  12. adulteretur et columba miluo,
  13. credula nec ravos timeant armenta leones
  14. ametque salsa levis hircus aequora.”
  15. haec et quae poterunt reditus abscindere dulcis
  16. eamus omnis exsecrata civitas
  17. aut pars indocili melior grege; mollis et exspes
  18. inominata perpremat cubilia.
  19. vos, quibus est virtus, muliebrem tollite luctum,
  20. Etrusca praeter et volate litora.