Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. Altera iam teritur bellis civilibus aetas,
  2. suis et ipsa Roma viribus ruit.
  3. quam neque finitimi valuerunt perdere Marsi
  4. minacis aut Etrusca Porsenae manus,
  5. aemula nec virtus Capuae nec Spartacus acer
  6. novisque rebus infidelis Allobrox
  7. nec fera caerulea domuit Germania pube
  8. parentibusque abominatus Hannibal:
  9. inpia perdemus devoti sanguinis aetas
  10. ferisque rursus occupabitur solum:
  11. barbarus heu cineres insistet victor et Vrbem
  12. eques sonante verberabit ungula,
  13. quaeque carent ventis et solibus ossa Quirini,
  14. (nefas videre) dissipabit insolens.
  15. forte quid expediat communiter aut melior pars,
  16. malis carere quaeritis laboribus;
  17. nulla sit hac potior sententia: Phocaeorum
  18. velut profugit exsecrata civitas
  19. agros atque lares patrios habitandaque fana
  20. apris reliquit et rapacibus lupis,