Epodi

Horace

Horace, creator; Vollmer, Friedrich, 1867-1923, editor

  1. nos manet Oceanus circum vagus: arva beata
  2. petamus, arva divites et insulas,
  3. reddit ubi cererem tellus inarata quotannis
  4. et inputata floret usque vinea,
  5. germinat et numquam fallentis termes olivae
  6. suamque pulla ficus ornat arborem,
  7. mella cava manant ex ilice, montibus altis
  8. levis crepante lympha desilit pede.
  9. illic iniussae veniunt ad mulctra capellae
  10. refertque tenta grex amicus ubera
  11. nec vespertinus circumgemit ursus ovile
  12. nec intumescit alta viperis humus;
  13. pluraque felices mirabimur, ut neque largis
  14. aquosus Eurus arva radat imbribus,
  15. pinguia nec siccis urantur semina glaebis,
  16. utrumque rege temperante caelitum.
  17. non huc Argoo contendit remige pinus
  18. neque inpudica Colchis intulit pedem,
  19. non huc Sidonii torserunt cornua nautae,
  20. laboriosa nec cohors Vlixei.