Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Est mihi nonum superantis annum
  • plenus Albani cadus, est in horto,
  • Phylli, nectendis apium coronis;
  • est hederae vis
  • multa, qua crinis religata fulges,
  • ridet argento domus, ara castis
  • vincta verbenis avet immolato
  • spargier agno;
  • cuncta festinat manus, huc et illuc
  • cursitant mixtae pueris puellae,
  • sordidum flammae trepidant rotantes
  • vertice fumum.
  • ut tamen noris, quibus advoceris
  • gaudiis: Idus tibi sunt agendae,
  • qui dies mensem Veneris marinae
  • findit Aprilem,
  • iure sollemnis mihi sanctiorque
  • paene natali proprio, quod ex hac
  • luce Maecenas meus adfluentis
  • ordinat annos.