Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • iudex honestum praetulit utili,
  • reiecit alto dona nocentium
  • voltu, per obstantis catervas
  • explicuit sua victor arma.
  • non possidentem multa vocaveris
  • recte beatum; rectius occupat
  • nomen beati qui deorum
  • muneribus sapienter uti
  • duramque callet pauperiem pati
  • peiusque leto flagitium timet,
  • non ille pro caris amicis
  • aut patria timidus perire.
    1. O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens,
    2. insperata tuae cum veniet pluma superbiae
    3. et, quae nunc umeris involitant, deciderint comae,
    4. nunc et qui color est puniceae flore prior rosae
    5. mutatus Ligurinum in faciem verterit hispidam,
    6. dices “heu,” quotiens te speculo videris alterum,
    7. “quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit,
    8. vel cur his animis incolumes non redeunt genae?”