Odes

Horace

Horace, creator; Shorey, Paul, 1857-1934, editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-, joint editor; Laing, Gordon Jennings, 1869-1945, joint editor

  • Telephum, quem tu petis, occupavit
  • non tuae sortis iuvenem puella
  • dives et lasciva tenetque grata
  • compede vinctum.
  • terret ambustus Phaethon avaras
  • spes et exemplum grave praebet ales
  • Pegasus terrenum equitem gravatus
  • Bellerophontem,
  • semper ut te digna sequare et ultra
  • quam licet sperare nefas putando
  • disparem vites. age iam, meorum
  • finis amorum,
  • (non enim posthac alia calebo
  • femina) condisce modos, amanda
  • voce quos reddas: minuentur atrae
  • carmine curae.
  • Iam veris comites, quae mare temperant,
  • inpellunt animae lintea Thraciae,
  • iam nec prata rigent nec fluvii strepunt
  • hiberna nive turgidi.